Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 9.20.1 Cic. Fam. 9.21.1 (English) >>Cic. Fam. 9.21.3

Scr. ut videtur, circ. m. intercal. pr. a. 708 (46). CICERO PAETO S. 9.21.1 ain tandem? insanire tibi videris, quod imitere verborum meorum, ut scribis, 'fulmina'? tum insanires, si consequi non posses ; cum vero etiam vincas; me prius inrideas quam te oportet. qua re nihil tibi opus est illud a Trabea, sed potius ἀπότευγμα meum. verum tamen quid tibi ego videor in epistulis? nonne plebeio sermone agere tecum? nec enim semper eodem modo. quid enim simile habet epistula aut iudicio aut contioni? quin ipsa iudicia non solemus omnia tractare uno modo. privatas causas et eas tenuis agimus subtilius, capitis aut famae scilicet ornatius ; epistulas vero cotidianis verbis texere solemus.

9.21.2 sed tamen, mi Paete, qui tibi venit in mentem negare Papirium quemquam umquam nisi plebeium fuisse? fuerunt enim patricii minorum gentium, quorum princeps L. Papirius Mugillanus, qui censor cum L. Sempronio Atratino fuit, cum ante consui cum eodem fuisset, annis post R. c. cccxii; sed tum Papisii dicebamini. post hunc xiii fuerunt sella curuli ante L. Papirium Crassum, qui primum Papisius est vocari desitus. is dictator cum L. Papirio Cursore magistro equitum factus est annis post Romam conditam ccccxv et quadriennio post consui cum K. Duilio. hunc secutus est Cursor, homo valde honoratus ; deinde L. Masso aedilicius ; inde multi Massones. quorum quidem tu omnium patriciorum imagines habeas volo. deinde Carbones et Turdi insequuntur.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 9.20.1 Cic. Fam. 9.21.1 (English) >>Cic. Fam. 9.21.3

Powered by PhiloLogic